라틴어 문장 검색

ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 227:3)
nave vacua dominis regii potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:3)
ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 376:2)
qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:2)
quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 388:1)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)
Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:2)
consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 747:1)
in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 22:1)
Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandriam terrebat, nec procul abesse quin potiretur regno opulentissimo videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 228:1)
movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:2)
cum haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 109:1)
quemadmodum soleamus socios iuvare et quam impigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 248:1)
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 169)
quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION