라틴어 문장 검색

M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 577:1)
illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:2)
quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 635:1)
Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 642:3)
Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 654:3)
tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 677:1)
octo, quot nunquam antea, creati, M.' Aemilius Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 2:2)
decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 43:1)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 96:1)
is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 98:1)
L. Valerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M.' Mamerco tertium Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 110:1)
oppida nec oppugnata nec obsessa sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 141:4)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
Valerio Potito Volsci provincia evenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION