라틴어 문장 검색

oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:3)
molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:1)
Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:4)
Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:3)
Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:1)
Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:1)
biduo proximo se abstinere, frictione seruata.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:6)
Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:1)
Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:1)
seruanda ulcera diutius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:5)
quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:2)
Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo seruentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:4)
Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:1)
nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem *κ*α*τ*α*σ*τ*α*γ*μ*ο*ν appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:5)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION