라틴어 문장 검색

Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:15)
Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:7)
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur, Spe breuiore boni cupiens seruire leoni Inferioris heri quam comptus honore uideri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:1)
Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
(불가타 성경, 호세아서, 12장13)
Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장9)
et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
(불가타 성경, 말라키서, 3장14)
Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
(불가타 성경, 말라키서, 3장17)
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장23)
solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장25)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)
ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장3)
Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장49)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION