라틴어 문장 검색

Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium.
(불가타 성경, 미카서, 3장5)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
(불가타 성경, 미카서, 3장6)
Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: " Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ".
(불가타 성경, 미카서, 3장11)
Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장1)
Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장1)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장4)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 1장1)
Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 1장3)
Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini.
(불가타 성경, 하까이서, 1장12)
In septimo mense, vicesima et prima mensis, factum est ver bum Domini in manu Aggaei prophetae dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장1)
In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장10)
In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장1)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장4)
Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION