라틴어 문장 검색

mox conversus ad singulos, num securis dolabrasque et cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장7)
causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장8)
et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장2)
adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
ubi expugnata castra, deletas cohortis, pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장4)
his inter se vocibus instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장11)
Nec finem labori nox attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장1)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
digressum Voculam et de supremis agitantem liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장2)
quam e gremio Italiae raptam quia unius noctis moram victoribus attulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장5)
eum qui attulerat ipsas epistulas ad Domitianum misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장6)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION