라틴어 문장 검색

ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:1)
nam ut con ferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 296:2)
certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:2)
quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 31:1)
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 61:1)
Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:3)
alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 228:2)
nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 255:2)
quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 73:1)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)
primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, antequam adficere conemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 101:2)
denique accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 9:2)
an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:6)
sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 23:1)
nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION