라틴어 문장 검색

ea prodigia ex pontificum decreto procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:1)
et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:2)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)
ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 136:2)
Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 349:1)
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 26:1)
ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus pars carnis quae dari debet data non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 29:1)
decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 31:1)
inde Ilium escendit, sacrificioque Minervae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentes in fidem civitates suas, benigne audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 95:2)
Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 159:1)
postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 251:1)
et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:2)
si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 198:1)
hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 233:2)
itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION