라틴어 문장 검색

praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장12)
quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장13)
conviciis postremo ac probris causam et initium caedis quaerebant, cum alius insuper metus senatoribus instaret, ne praevalidis iam Vitellii partibus cunctanter excepisse victoriam crederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장4)
nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente epistulae demerent metum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장7)
inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem propinquare litori ut transmissurus iussit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장5)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
sed> Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium nulla formidine retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장6)
et proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장7)
Proximus Vitellio e praetoriis cohortibus metus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장1)
extiterat quidam Scribonianum se Camerinum ferens, Neronianorum temporum metu in Histria occultatum, quod illic clientelae et agri veterum Crassorum ac nominis favor manebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장2)
mens a metu ad fortunam transierat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장3)
onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장4)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION