라틴어 문장 검색

- Consilio ducis castelli Caiphas obsidio praeparatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 39:2)
seu an civitatem aliquam in littore maris obsidentes debellarent priusquam Jerusalem descendant, seu exspectarent quousque, Deo donante, dux sanitatem reciperet?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:2)
Ascenderat autem tunc festinanter Tankradus Tabaria in Japhet, vehemente [0579B] ducis comperta infirmitate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:3)
Dehinc ducem ambo principes super his quae a Venetis audierant convenerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:4)
Tankradus vero vice ducis cum Wernero obsidionem in sicco locarent, videlicet ut ab utroque latere maris et terrae urbs obsessa et oppressa caperetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:6)
Aptatis siquidem ingeniis, quibus Caiphas vinceretur in terra et in mari, fama luctuosa allata est in Joppen ducem Godefridum summum principem jam obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:7)
Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Ad hanc ducis consolationem, adorato a Venetis sepulcro Dominico et locis sanctis visitatis, Tankradus et Wernerus una cum patriarcha Dagoberto in Joppen reversi sunt, apparatum suum sine otio ad unguem iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:9)
- Obitus gloriosi ducis et Werneri militis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 41:2)
[0579D] Post quatuor dies, allato Wernero in Jerusalem, dux vehementius infirmitate coepit laborare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:1)
Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
Audito itaque signo Tankradi, universa manus [0581A] militum qui aderant, tam ducis quam Tankradi, ad arma contendunt, armati confluunt, machinam sine mora ascendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:1)
Capta autem civitate Caiphas, Geldemarus Carpenel, quia eamdem, si caperetur, dono ducis susceperat, quem obiisse nondum sciebat, milites et pedites suos convocat ad civitatem retinendam ac muniendam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION