라틴어 문장 검색

nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장3)
et praeclarum in servis auxilium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum valet, prima indignatio elanguescat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장4)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum quisque flagitium aliis obiectantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장8)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi clamitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장5)
aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, tot fortissimi viri proditoris opem invocantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장7)
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장11)
quibus plerumque fidere Vitellius ac de numero servorum, electione litorum loqui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장8)
solacio fuit servus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a Vitellio gestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장5)
Celer professus sapientiam, dein testis in Baream, proditor corruptorque amicitiae cuius se magistrum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장5)
neque proditoris neque hostium se consiliis uti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장3)
haud procul cubiculo obvium forte servum quisnam et ubi esset Piso interrogavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장3)
transfugae e transfugis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacramentum invisi deis errabitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION