라틴어 문장 검색

Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:7)
Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:2)
Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem videmus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:1)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:1)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 21:1)
Huic ego ordinem impetraveram atque etiam proficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum se ornandumque donaveram, nec postea aut epistulas eius aut aliquem de exitu nuntium accepi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 3:1)
Scribit exitus illustrium virorum, in his quorundam mihi carissimorum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:2)
Quod cum ego me protinus facturum dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struendam causam darem utque in alia civitate cognoscerem petiit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 3:1)
"exitus in dubio est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권489)
"si verba sequetur exitus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권218)
exitus accessit verbis, numenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis, proximus annus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권373)
exitus illam resque probat letique genus novitasque furoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:7)
Quis enim manet exitus urbem, cum suus haec illi reserabit moenia Mavors et non noster amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION