라틴어 문장 검색

quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:2)
Itaque de praecepto vero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:1)
Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:9)
Ista autem duo pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:11)
hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:11)
At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex eius dictis, et excelsius quiddam est quam ethnico conveniat, vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:4)
Quod ideo pronunciavit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:19)
Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:10)
Salomonis certe pronunciatum tale:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:8)
Atque ab inferioribus, ut libertati consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:9)
Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius quam par est declaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:19)
Praeceptum non contemnendum est, cum in alterius sententiam iveris aliquid semper de proprio addere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:24)
Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:3)
Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)
Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION