라틴어 문장 검색

Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장5)
fuere item, qui inimicos suos cognoscerent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장10)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:1)
Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:8)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 9:7)
apparet illum ab inimicis ali.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 20:4)
neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 1:24)
quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 12:13)
Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum ;
(세네카, 행복론, Liber II 94:3)
Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.
(세네카, 행복론, Liber III 152:1)
nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.
(세네카, 행복론, Liber V 134:2)
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 24:1)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION