라틴어 문장 검색

divinis condimentis utere, qui prorogare vitam possis hominibus, qui ea culpes condimenta?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 229)
decedam ego illi de via, de semita, de honore populi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4123)
virgo civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장22)
Rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio se profiteretur, non modo unum sed etiam plures alere posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말25)
illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 9:6)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
decedes cum voles, nisi forte iam decessisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 4:10)
ergo 'decedere' composite dixit pro simpliciter 'cedere', ut in bucolicis "nec serae meminit decedere nocti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 234)
quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 4:2)
Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION