라틴어 문장 검색

Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:8)
Hodie leviter non asserit Ecclesia reliquas creaturas hominis bono prorsus subici proinde ac si in se ipsae non valeant ac nos eas nostro arbitratu adhibere possimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:3)
Catechismus directe prorsus instanterque de aberranti anthropocentrismo disputat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:5)
Ceterum sabbaticus etiam annus Israel eiusque terrae est statutus, octavo quoque anno (cfr Lv 25,1-4), quo tempore terra prorsus quiescebat, neque serebatur et colligebantur solummodo ad victum et hospites alendos necessaria (cfr Lv 25,4-6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:10)
Concordiae, iustitiae, fraternitatis pacisque effigies quam Iesus proponit ab hoc exemplari prorsus abhorret, quod ipse sic significabat, illius temporis consideratis potestatibus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 104:5)
“Pax, iustitia et creati tutela tres sunt res inter se prorsus cohaerentes, quae separari non possunt, ita ut seiunctim considerentur, nisi ad extenuatam rationem cogitandi denuo perveniatur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:6)
100. Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum rebus necessitudine loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:1)
Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:8)
Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:4)
Quaelibet forma operis notionem praesumit de necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:3)
Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:6)
Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:2)
157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:1)
Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION