라틴어 문장 검색

quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 385:1)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:4)
propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 485)
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 312)
nam non omnem cursum prospera dixit religio, sed omnis religio dixit prosperum cursum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3624)
minus successu laetus equorum infirmitas animi ex equorum etiam tarditate veniebat, quia minus successus habebant equi iam fatigati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6161)
illud modo, ad diversa conjunctum successum enuntiationis mutat, ita etiam, ut supra meminimus, cum dico, potest modo id facere, idem adverbium conjunctum diversum successum variat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:11)
At prosperis Iulianus elatior, ultra homines iam spirabat, periclis expertus assiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti, velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia, cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus, nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 1:1)
Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION