라틴어 문장 검색

ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros lacertos manus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:3)
possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:1)
non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:1)
nunc et haec loqui, quae sunt magni cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:1)
at quae isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 44:2)
Numerator ille A^n seu {T - X}^n in seriem indeterminatam per Methodum nostram Serierum convergentium reducta, evadit T^n - nXT^{n - 1} + {nn - n}÷2 Xq.T^{n - 2} &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 18:5)
Deinde numeravi oscillationes quibus Globus quartam motus sui partem amitteret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 78:5)
Numerabam etiam oscillationes quibus pendulum quartam motus sui partem amisit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 83:1)
Postea Globum plumbeum, diametro digitorum duorum & pondere unciarum Romanarum 26¼ suspendi filo eodem, sic ut inter centrum Globi & punctum suspensionis intervallum esset pedum 10½, & numerabam oscillationes quibus data motus pars amitteretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 85:1)
Dein pendulo ad locum primo notatum distracto ac dimisso, numerabam oscillationes quasi septuaginta & septem, donec pyxis ad locum secundo notatum rediret, totidemque subinde donec pyxis ad locum tertio notatum rediret, atque rursus totidem donec pyxis reditu suo attingeret locum quartum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:17)
Unde Solis motus diurnus apparens in principio Virginis major esset quàm minutorum primorum septuaginta, & in principio Piscium minor quàm minutorum quadraginta & octo:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:12)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:6)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
Annis quadraginta servivi;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION