라틴어 문장 검색

nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 106:1)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)
tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 307:2)
Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:2)
ubi inluxit, egreditur castris Romanus vallum invasurus ni copia pugnae fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 666:1)
adortusque nec omnes dum eductos, nec qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 668:1)
cuius metu concitati milites invasere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:1)
intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:2)
urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 225:2)
ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit unde ex necopinato aversum hostem invadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:6)
incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 337:1)
praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 585:2)
inclinante deinde se fortuna ad causam plebis nuntii veniunt arcem Carventanam dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 604:2)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)
si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION