라틴어 문장 검색

iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:3)
nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 137:3)
eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 151:1)
quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 202:2)
agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 283:2)
nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:1)
quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 111:2)
Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 145:1)
semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 238:3)
quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:3)
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:1)
praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:1)
quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:4)
tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 129:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION