라틴어 문장 검색

Haec sunt, inquit, quae uos confundunt:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 11:7)
SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:1)
confudit imam pondus ad terram datum;
(세네카, Troades 1145:1)
haec ubi contigerint, populi confusa valeto fabula:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 136)
"cumque deos solae traherent in proelia vires confusum valde te sine robur erat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 4)
"Est locus, irrigua qua rupe, Garunna, rotate, et tu qui simili festinus in aequora lapsu exis curvata, Durani muscose, saburra, iam pigrescentes sensim confunditis amnes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem56)
discedimus tristes et non magis iniuria quam maerore confusi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 7:7)
ad haec ipse Paeonium conspicatus nutu coepit consulere nutantem, placeretne condicio, sed cum ille confusus reticuisset princepsque consuleret erubescenti, ait:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 14:1)
ita se quodammodo bipertitae litis forma confundit,ut propositio sua quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:2)
per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 2:1)
Deus bone, quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confunditur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:1)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 14:3)
an temporibus hibernis viarum te dubia suspendunt et, quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam vereris in itinere terreno pedestre naufragium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:2)
unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION