라틴어 문장 검색

Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:11)
Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:23)
Quae civiliter admodum in mensa sedebat donec mus in conspectu eius forte curreret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:10)
Sunt qui in iuventute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eveniunt evanidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:34)
Siquidem lucra levia frequenter redeunt, cum maiora rarius se offerant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:4)
Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:3)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Hocque soporato, compos redit in sua latro, Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:4)
Sed, quia cognoscit, nichil hic quod perdere possit, Ad requiem tandem rediit securus eandem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:2)
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus, Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:5)
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:7)
Qua minor accepta, letus redit in sua septa, Integra seruando sua semper et amplificando.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:7)
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:22)
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:21)
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset, Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli, Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION