라틴어 문장 검색

Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장20)
et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장3)
Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장19)
quod si posteriora pereant, nihil de statu prioris stubsantiae permutatur, ut animal prius est homine.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:22)
Nam si tollas animal, statim quoque hominis natura delat sit, si hominem sustuleris, animal non peribit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:23)
Alternisque uolunt perire telis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 9:1)
Optat et uentos redimit cruore,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 5:1)
Hydra combusto periit ueneno,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 22:1)
Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis;
(카이사르, 아프리카 전기 26:4)
Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
(카이사르, 아프리카 전기 69:5)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:7)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION