라틴어 문장 검색

alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:2)
inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 345:1)
postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 364:1)
publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 367:3)
ceterarum rerum inrita fuit deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:3)
Latini in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha5)
neapolitani bello et obsidione victi in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha12)
' At foeda atque ignominiosa deditio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 57:1)
proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 67:2)
dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:2)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 117:1)
nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 123:1)
omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 126:1)
quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION