라틴어 문장 검색

Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:4)
Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:1)
Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:12)
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:5)
Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:6)
"Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum" ?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:5)
in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:14)
"Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:8)
ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 356:1)
ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 381:1)
regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:4)
delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo aedificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 76:1)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION