라틴어 문장 검색

neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 25:4)
Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:3)
Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret;
(카이사르, 내란기, 1권 26:4)
Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
(카이사르, 내란기, 1권 30:14)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)
Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.
(카이사르, 내란기, 1권 32:13)
Sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.
(카이사르, 내란기, 1권 32:14)
Metellus, tribunus plebis, ab inimicis Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere instituerit, impediat.
(카이사르, 내란기, 1권 33:6)
Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 33:7)
Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 35:4)
summa ei belli administrandi permittitur.
(카이사르, 내란기, 1권 36:2)
onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:4)
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
Dum haec parat atque administrat, C.
(카이사르, 내란기, 1권 37:1)
Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION