라틴어 문장 검색

Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
(Magna Carta 64:2)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)
primo qui caedis in ictu Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:6)
at facilis Caesar vultuque serenus Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:19)
Hoc quoque securis oneris fortuna remisit, Sollicitus menti quod abest favor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:39)
bustisque remittunt Corpora victores, ducibus mirantibus, ulli Esse ducem tanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:96)
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem Evocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:3)
Dedecus hic belli Magno crimenque remisit, Ne solum totae fugerent te, Scaeva, catervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:84)
lacrimas luctusque remitte.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:45)
Quam magna remisit Crimina Romano tristis Fortuna pudori, Quod te non passa est misereri, perfide, Magni Viventis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:74)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras, Ureret inplicitum cum scelerata lues, Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI3)
Occurris quotiens, Luperce, nobis, 'Vis mittam puerum' subinde dicis, 'Cui tradas epigrammaton libellum, Lectum quem tibi protinus remittam?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII1)
Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora, Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C1)

SEARCH

MENU NAVIGATION