라틴어 문장 검색

Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장2)
Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장3)
Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장1)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장22)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장146)
at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor vel insania expectanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장50)
neque enim semper concoctionem res expectat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장34)
expectanda ergo remissio est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장41)
qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장37)
si minus, certe cum ea remiserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장20)
rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장7)
ac saepe aliae . . . vix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장18)
et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장31)
Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidivam timere sit solitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장54)
Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat si interdum non vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장79)

SEARCH

MENU NAVIGATION