라틴어 문장 검색

commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:4)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:2)
irascitur mitigatur, sperat timet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:4)
et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:3)
quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:2)
nam is post consulatum - credo quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent - summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:1)
virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:11)
itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:2)
Urgent tamen et nihil remittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:1)
hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:2)
Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
Arborum autem confectione omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)
Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 50:1)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION