라틴어 문장 검색

Cava bucina sumitur illi, tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:7)
Gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:9)
Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:1)
Stringite" ait "gladios veteremque haurite cruorem, ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 23:7)
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:3)
Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:1)
Naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:8)
Auferor in scopulos igitur subversaque toto obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:6)
Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat, non tulit illa moram venientique obvia ligno subsedit mersitque suos in cortice vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:5)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:5)
"Non impune feres" rector maris inquit et omnes inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, inque freti formam terras complevit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:3)
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:9)
Discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent vinoque levant curasque sitimque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:4)
Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION