라틴어 문장 검색

" Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장9)
" Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장10)
" Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장11)
Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: " Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ".
(불가타 성경, 미카서, 3장11)
Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
(불가타 성경, 나훔서, 3장18)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
Et vocavit me et locutus est ad me dicens: "Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장8)
et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장33)
et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장56)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장29)
Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장28)
et si sit superparticularis sesquiquartus, primo ad sesquitertium, inde ad sesqualterum, postremo ad tres aequales terminos redire.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:14)
Si enim faciat semel unum, unus redit, si hoc semel, idem est, et si hoc rursus semel, idem est. Igitur si una fuerit multiplicatio, solam planitudinem reddit et fit circulus, si secunda, mox sphera conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:12)
Sed nunc ad tertiam medietatem redeundum est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION