라틴어 문장 검색

haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, libentissime de illo loqui, de illo audire :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:3)
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:10)
Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regio- num hostili flamma relucentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 10:2)
saepe infesta patrono reum damnat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:4)
Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:2)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)
" Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:2)
Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non tantum multa sed innumerabilia agenda sunt ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:3)
reum facit dementiae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.3)
Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.36)
cupit reum damnari, crimen absolui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.5)
Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 5:6)
eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:7)
Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION