라틴어 문장 검색

omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)
Rhodiis responsum ita redditum est ut nec hostes fierent nec socii permanerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 291:1)
dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Itomae geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio imposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 302:1)
deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 346:1)
adeo, quanta Macedonia esset, quam divisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 358:2)
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa esset, ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 364:1)
Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 366:1)
pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 382:2)
omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 387:1)
leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 388:1)
Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 409:1)
cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam pervenerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 412:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
an in Macedoniam remittentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION