라틴어 문장 검색

Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
Varro etiam in libro quinto decimo Rerum divinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 11:3)
ideo huic deae pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:2)
Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:1)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:3)
Sacra Iovi Stygio quae rite incepta parabam. Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:4)
— Tibi enim, tibi, maxima Iuno, Mactat sacra ferens.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:5)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:2)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:3)
Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:3)
Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:1)
Hic enim sanctos ac si sacros accipiemus, quia divinitus contigerunt. Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION