라틴어 문장 검색

Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:2)
Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 15:1)
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 19:1)
Adfirmant quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:1)
et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:3)
et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:2)
Unde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boves Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies nec ex eo apparatu viris gustare fas esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 28:1)
Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 31:1)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:3)
Antias libro secundo Numam Pompilium sacrorum causa id invenisse contendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:2)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque, quid esset eo mense faciendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 12:1)
Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem divinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam vel agnam in regia Iunoni immolat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 19:1)
Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret quo nefas est sacra celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION