라틴어 문장 검색

Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi.
(세네카, 행복론, Liber V 39:2)
filia et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant Paulusque et iterum timenda eum Antonio mulier.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:5)
Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:4)
at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis non vacat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:6)
nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 92:2)
Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 43:1)
In iis praesertim, quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque, quantum verae poenae satis erat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:2)
Clementia liberum arbitrium habet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:2)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:1)
Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 129:3)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:5)
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)
Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION