라틴어 문장 검색

in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 67:6)
Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 69:4)
In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 1장 1:3)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:2)
- Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 2:7)
Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:3)
Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:4)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:2)
Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:3)
Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:4)
Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 31:1)
Ex pusulis ulcera interdum fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 33:1)
- In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:3)
quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:4)
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION