라틴어 문장 검색

resina subinde tempora pervellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent, ante linteolo subjecto, ne vehementer arrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 8:9)
Illa cum hydropicis communia sunt, ut exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 9:5)
caput, et os, et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT IV [2]. De resolution linguae. 1:4)
perfricandae vehementer inferiores partes;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 6:2)
Hoc genus neque acutum est, et potest esse non longum, curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:9)
Praeter haec, si humida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calefacientibus, sic ut caput quoque simul vehementer perfricetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:1)
At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 3:1)
Ac saepe quidem evenit, ut sanguinem pus sequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:5)
Facies saepe aqua frigida fovenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 8:4)
perfricanda vero non diu, sed vehementer brachia et crura, ct calefacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 9:2)
calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam, ac saepe mutare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:4)
et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:5)
isque hominem saepe debilitat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:4)
Sed frictione quoque utendum est, maxime in sole, et eodem die saepius;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:1)
Quum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non ut primum fieri potest, hujus generis ulcera sanare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION