라틴어 문장 검색

si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 42)
In rem meam . triduom hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur, sine me habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 436)
saltem amicus mi esto manubinarius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 445)
verum nunc saltem, si amas, dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1102)
non enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말29)
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 1:1)
Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:4)
saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:11)
omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:3)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
saltem 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3271)

SEARCH

MENU NAVIGATION