라틴어 문장 검색

primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
tum T. Manlius L. filius, qui a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:1)
recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 90:1)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:1)
milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 121:2)
deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:3)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)
hactenus quietae utrimque stationes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:3)
postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:1)
iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 269:1)
nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:2)
dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit occultus per saltum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 380:1)
credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION