라틴어 문장 검색

sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro depositurus eras, non subeunda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 62)
Cernis custodia qualis vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:15)
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:4)
Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:26)
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:6)
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:7)
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque longa videtur opus debentibus, ut piger annus pupillis, quos dura premit custodia matrum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 112)
si te forte meae gravis uret sarcina chartae, abicito potius, quam quo perferre iuberis clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum cognomen vertas in risum et fabula fias.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 133)
id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 92:1)
nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 288:1)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장9)
Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장3)
Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장5)
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION