라틴어 문장 검색

Terentius sat agit rerum suarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5892)
sat prata biberunt aut intellegimus hunc exisse, ut iuberet pueris suis ut arva inrigarent, quod illis cantantibus factum est, et re vera dicit 'rivos claudite':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1111)
haec sat erit iam ad musas loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 701)
nam econtra paulo post de infecunda terra dicturus est "tenui sat erit suspendere sulco". 'mihi' autem aut vacat, ut Cicero "qui mihi accubantes in conviviis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 454)
"Nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut ruspari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure videamur, si secundum illud vetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius noverimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:6)
"Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortui pollicentur, ceteris, ut iniustis, poenam sempiternam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:7)
"Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:15)
"Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:8)
"Sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam vivimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:11)
Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:3)
spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:3)
'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 45:1)
contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:4)
ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION