라틴어 문장 검색

" Sic effata facem iuveni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:7)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:12)
reddit specus atri volneris undam spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:5)
"Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:4)
sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:20)
Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:2)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:7)
inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:11)
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:8)
" Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:5)
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laevo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum validam perque arma viro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:1)
Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:2)
Illum turbat amor, figitque in virgine voltus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION