라틴어 문장 검색

et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장6)
iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장6)
nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam alia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae sua sponte nascuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:2)
nec hoc illis alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, ipsa eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:1)
'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:1)
Asinius quoque, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 7:1)
neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:1)
equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 4:1)
quamquam vestra vobis notiora sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 3:1)
quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:1)
et quamquam unum sequerentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:2)
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:2)
Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 1:1)
ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION