라틴어 문장 검색

Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 699:1)
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 29:3)
haec Volscio clamitante adeo concitati homines sunt ut multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 150:2)
si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:5)
dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neve Veiens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 194:1)
iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 473:1)
concitata multitudo erat certamenque instare videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:1)
concitatur partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 521:1)
ea res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 527:1)
decemviri simul iis quae videbant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:1)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 723:1)
concitati aut honori aut quaestui illis estis, et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius duces esse volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 759:1)
cuius metu concitati milites invasere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:1)
hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps concitata montem Aventinum occupavit coegitque x viros abdicare se magistratu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha12)

SEARCH

MENU NAVIGATION