라틴어 문장 검색

Sit autem quoddam huius dispositionis exemplar hoc modo vj viij viiij xij. Has igitur omnes solidas quantitates esse non dubium est. Sex enim nascuntur ex uno bis ter, xij autem ex bis duo ter, horum autem medietates octonarius fit semel duo quater, novenarius vero semel tres ter. Omnes igitur termini cognati sibi et tribus intervallorum demensionibus notati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:7)
Quaeque Arcturus semina uidit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 21:1)
Sulcis semina credidit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 4:1)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Quod pugnantia semina
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 3:1)
Iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:10)
Haeret profecto semen introrsum ueri
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 11:1)
Solis edita semine
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 5:1)
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, initium victoriae natum est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:1)
Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)
Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장2)
Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장5)
Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION