라틴어 문장 검색

reposita fora templaque magnificentia municipum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장10)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)
concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장2)
maiora illis praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque Romano sine sanguine quaesissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장12)
igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장2)
mox vocato senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장5)
ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장2)
urbem senatui ac populo Romano, templa dis reddita:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장3)
Praecipiti in occasum die ob pavorem magistratuum senatorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium semet occultabant, vocari senatus non potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장8)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
nec senatus obsequium deerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장10)
Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장1)
ubi ad Helvidium Priscum praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut honorificam in bonum principem, * * falsa aberant, et studiis senatus attollebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장13)
ea ultio, incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION