라틴어 문장 검색

de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:4)
Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:4)
quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:3)
Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:2)
De temporibus autem pascendi, et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:1)
et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,sentiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:2)
Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:3)
Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장1)
rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장3)
tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장7)
sensit dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장8)
sensitque Tiberius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장8)
dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장4)
quod si regrederetur, obsistente Sentio civile bellum incipi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장7)
Caesarisque se legatum testabatur provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis criminibus tegente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION