라틴어 문장 검색

Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
coram te altum nobis de illo silentium est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 27:2)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium soli- tudinis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 202:6)
Silentium indictum est ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:4)
si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 50:3)
" Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:3)
Vtrum putas tuum esse mirandum tyrannicidium an huius silentium?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.26)
Imperari dolori silentium non potest.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.11)
intempestiuas potiones, inutiles cibos desideranti negauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.9)
Voce proditionem indicauit, silentio proditorem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.29)
Lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.49)
Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.57)

SEARCH

MENU NAVIGATION