라틴어 문장 검색

Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo, nitro ex aqua perungenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 9:3)
Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leniter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus potius, quam virilibus, debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 13:3)
deinde calido oleo implere et veste velare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:3)
deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:8)
maximeque oleo vetere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:4)
quae melius in calidum oleum, quam in calidam aquam subinde demittuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:9)
At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 8:5)
imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:9)
inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulphure perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:7)
fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:3)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
perfricari ter aut quater die sic, ut nitrum oleo adjiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 3:7)
Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:11)
demittere totum hominem in calidum oleum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:6)
si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quatuor cyathos calidi olei dare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION